Latin
CAPVT XI
William Gilbert, De mundo 255
Unproofread scanNot analysed yet
Neque illud sit, quia calidum, aut siccum, aut humidum &calidum, sed actus est resolutionis tantum, idque condensati. Condensatum vero, humido continetur, perinde atque halinitrum in igne, aut pulvis bombardicus cum jam ignem conceperit, facillime omnium in ventum &flatum transeunt, quae sale aëreo in mixtione donantur. Ob eamque causam praecedit imbrem proxime ventus intensior, cum resoluta tenuior substantia, velocius à crasso secreta fertur, subsequente pluviarum mole. Erumpit igitur è terrae penetralibus vis ventorum, à Sole &astris resolutis humoribus compactis, atque (ut ita dicam) salibus; sal, namque talium concretionum hypostasis. Tales ubique erumpunt spiritus, non de longinquo advolant semper, ut plerique autumant; veluti sit A Insulae Britanniae, Scotici scilicet regni ultimus terminus septentrionalis, B vero meridionalis Anglici, spatium quingentorum milliariorum. CDE Instat ab A septentrione ad B austrum ventus, advenit non continuato corpore, sed divisis varie corporibus, flatibus variis &dissimilibus. Namque concutiuntur loca in B ab emergenti vi &è terra erumpente vel in M aut L aut I, aut H, G, F, E, D, C. atque per ista quidem loca varie adveniunt ventorum vires, vel propter distantiam, aut locorum naturam, aut materiam, aut regionem, &montium positionem. In mari vero fluctuum incitatio, &incontinentis illius naturae fluctuatio, motum auget. Ventorum generatio ab humido; ventorum vera subab aquea natura fustantia spiratio seu halitus crassus, giens. Nubes vero crassus halitus, perinde &densatus, aqueam naturam petens fit pluvia leviore frigore; Imber subitaneus majori; aëreus &lenis spiritus, seu ventus imbecillis, ab exiguo calore &dissolventi vi: validissimus rapidissimusque, à majori &valido calore.