Latin
CAPVT XI
William Gilbert, De mundo 256
Unproofread scanNot analysed yet
Haec omnia vel urnae destillatoriae demonstrare rite possunt: veluti in urna A coquenda aut destillanda, posito igni C vehementiori, coquuntur; venti rapidi instar per E assurgit flatus, in B vero summitatibus, à frigore rursus densatur in aquam. In E vehemens fit impetus, propter calorem in C, subito &continenter liquorem solvens, tum quod à fervore crassus excitatur &validus fumus. Ventus igitur ut plurimum fit pereuntibus aquis (quare &ante ventos siccantur terrestres loci:) nubes vero, item pluviae, redeuntibus iterum ad sua primordia &aquas halitibus. sicca vero exhalatio &calida si fuerit, per se ineptior multo ad motum, quia resoluta prorsus, non resolvens, impetum habet. At siccantur vestes areaeque à ventis, qui humidum madidumque spiramentum auferunt; perinde ac frigidi putantur, quod semper afflatu nuda humana corpora refrigerant. sed illi, quia minori calore praediti sunt quam animalia, quia calida illa defluvia, quibus vestiuntur circumdanturque à perpetuo ob caloris actum fluore corpora, auferunt, tum cutim calidiorem feriunt penetrantque, sic frigidi putantur; licet natura sua calidi existant. Quaeritur, cur apud septentrionem, ultimis scilicet navigationibus, quibus mercatores nostri Angli in Moscoviam negotiantur, per Warhusum, &divi Nicolai fanum, sub altitudine 75 graduum navigant, ventorum procellis minus longe afflictantur, quam in nostro Britannico pelago? Scilicet quia calores à Sole paulatim adveniunt, quo minus inaequali intemperie dierum ac noctium subitaneis, idque horariis tantum, aestubus excitantur venti. Sol namque apud illos, non propter rectius impendentes radios, sed propter moram, continuato potius tepore, quam concitatis caloribus, non flatum attollit, sed tenuia spiramenta.