Latin
CAPVT III
William Gilbert, De mundo 261
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER. teriales, ventos expetunt, ad materiam &opificia varia confirmanda. Penetrant tunc venti tenuiores, praesertim boreales, humorem absorbent, macri gelidique; non aliter atque aqua congelata diminuitur. Vnde illud Virgilianum; Penetrabile frigus adurat. Sic indurantur ligneae tabellae, posteaquam non amplius à suis compaginibus recedunt dehiscuntque. Ventorum cessatio &interitus fit vel aestu Solis, &ardoribus meridianis, quibus halitus ille solvitur in tenuiorem aërem, vel ingenti frigore, cum cuncta nimia inclementia coeli rigent. Ita qui excitati sunt flatus, in pluvias transeunt; nascuntur vero continenter, reseranturque cum vis humidi coit, &condensatur. Nec solum venti in pluvias &imbres mutantur, sed imbres etiam motum eorum sistunt, incrassando, &depellendo, &objecta eorum mole refringendo, motumve impediendo. Sol oriens &occidens ventos movet, perinde etiam, &magis, meridianus, in frigidioribus regionibus; exoriuntur namque flatus ab exiguis caloribus. Ventus est halitus excrescens &praegnans, ampliora spatia petens. CAPVT IV. De ventorum qualitatibus, distinctionibus, &temperaturis. Orizon quatuor praecipuis sectionibus aequalibus distinguitur, transitu meridiani &aequinoctialis. quatuor hisce cardinales venti deputantur, Auster, Septentrionalis, Eurus, &Occidentalis: mediis intervallis loci etiam notantur, ita ut aliquando in duodecim, aliquando in sexdecim, aut plures terminos, integer Horizontis circulus dividatur; idque nominandi &distinguendi tanKk 3 edibzy G Googl tantum gratia, cum ab omni Horizontis puncto ventus advenire possit. Graeci à regionibus adjacentibus, unde illi sunt egressi, nomina imposuerunt, veluti Thrasciam, Africum, Olympium, Phaenicium, Hellespontium.