Latin
CAPVT III
William Gilbert, De mundo 262
Unproofread scanNot analysed yet
Nos vero, quique navigandi peritia valent, quia talia quidem nomina privata sunt, &uni tantum regioni inservire possunt, positis in circulo quatuor praecipuis partibus, ab illis nomina &appellationes deducimus, veluti Septentrio Oriens, pro medio inter utrumque. quod si tres efficias partitiones, insuper Septentrio Oriens &per Septentrionem, Septentrio Oriens &per Orientem; veluti in tabella sequenti apparet, in qua neglectis regionum finibus, &nomenclaturis (cum rudioris antiquitatis consuetudo ad artem sit ineptior) singulis nomina imposuimus Latina, non illa vetusta quidem, aut assueta, sed nova, usui magis accommodata. NOTA. Vm tabella, cujus hic in ventorum descriptione meminit Author, in neutro Codice MS. exstet, visum fuit aliunde supplere defectum. Viri ergo purpurati, in Physicis exercitatissimi operam sumpsimus mutuam, neque, ut speramus, sine Lectoris fructu. Si exacte &ad amussim sua Principia tradentis haud facit paria alienus subsidiariae doctrinae labor, veniam dabit quisquis in haec inciderit φυσιολογικῆς πραγματείας curiosus speculator, si malui vel sic sarcire dispendium ex temporis non ita longi injuria, aliove fato posthumis magnorum ingeniorum scriptis iniquo, quam in Naturalis scientiae capite ex primariis uno faedam pati lacunam. Partitio ventorum, generalis est: ut sint venti Cardinales, qui spirant à Cardinibus mundi; Semicardinales, qui in dimidiis; Mediani qui in intermediis: Etiam ex Intermediis Mediani Majores vocentur, qui in quadris, Minores reliqui. Particularis autem divisio ea est, quae sequitur.