Latin
CAPVT III
William Gilbert, De mundo 264
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita Ventorum nomina ex ordine &distributione plagarum coeli fixa imponuntur. Qualitates ventorum perinde fiunt, atque loci sese habent unde producuntur. quare septentrionalis natura frigidus, auster calidus; ille à frigidioribus climatibus, hic à calidioribus spirans; ac talem naturam imitantur, his qui proximi sunt. Orientalium vero, &qui ab Occidente spirant, alia habenda ratio. Aristoteles vult eos calidiores, qui ab Ortu flant, esse iis qui ab Occasu; additque causam, propterea quod diutius sub Sole positi sunt ii qui flant ab Occasu, &quod idem Sol tum celerius recedat ab eo loco, in quo occidit, &ad eundem serius accedat. At nobis Anglis sunt multo frigidiores, ita ut qui à medio inter Orientem &Septentrionem spirant, omnium sint frigidissimi. nec refert, quia manent paulisper diutius cum Sole. exigui quidem est hoc momenti, cum &illi etiam Solem habeant magis calescentem, à contraria radiorum incitatione; quo tempore propter calores ipsos solvuntur plurimum &dissipantur. At more solito, fingit sibi Aristoteles sua problemata pro sua Graecia, non quod aliis fit regionibus intelligens. Quod vero addit, celerius recedere ab Occidente, tardius adveIV. IBER. venire, illud quidem absurdius, cum nec à propria, nec ex diurna revolutione talis dissimilitudo ulla oriatur. verum tamen illud est, propter moram cum Sole adveniente subtiliores, &penetrantes ubique terrarum Euros esse magis quam Favonios; nisi terrestris positio montium, marium planities impedierit.