Latin
CAPVT V
William Gilbert, De mundo 265
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. De Ventis Orientalibus. PRientales venti, apud nos Anglos, frigidiores sunt, quia spirant subtiles, &penetrant, non tam propter moram cum Sole, quam quod à continenti Germaniae proveniunt; ubi venti multo subtiliores, quam in Insula nostra, quae plurimum nebulis &caligine obducitur. qui à proximo inde mari Germanico aestate refrigerantur aut temperantur. at hieme per se multo sunt frigidiores; cum terra continens multo sit hieme frigidior, vel in eodem parallelo, quam in Insula nostra; (maximi namque halitus &brumale frigus, &aestivales ardores temperant) plerumque sunt sereni, si aliis non fuerint mixti: nocent supra modum germinantibus fructibus, maxime vero maritimis locis, qui ad Orientem positi sunt; Mediterraneis vero locis, propria coeli clementia, &consuetis spiramentis immutantur; non ita in aliis regionibus inimici. CAPVT VI. De Ventis Meridionalibus. Eridionales venti, praecipue ipse Auster, plerumMque per universam Europam, tam in Insulis, quam continenti, humidus existit, &pluviarum socius, praecipue cum lenius flat. Qui namque à calidioribus ad frigidiores humentioresque regiones deferuntur halitus, facillime quiescunt: veluti à frigidis ad calidiores, extenuantur &solvuntur. Accedit maris mediterranei in longitudine ad Ortum extensio, ventos meridionales, vel maxime eos, qui à longinquo flant, halitu madido perfundens. Non enim in Iudaea, aut Mesopotamia, ita sunt humidi austri ob eam causam.