Latin
CAPVT IV
William Gilbert, De mundo 284
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. De fontibus quibusdam temporariis. Ontes etiam existunt temporarii, qui non perpetui sunt cursus, sed statis quibusdam anni temporibus, oriuntur &occidunt; quales in Anglia, prope Cicestriam (qui incolis lavantes dicuntur) erumpunt ad radices montium: ita ut intra duorum aut trium à primo ortu stadiorum spatium, uni aut alteri molendino triticeo satisfacere possint, fluuntque usque ad mediam aestatem; tum prorsus exsiccantur. credibile est, absorptos ab arena, hiemales imbres hos ipsos generare. In Cantio vero ad villam Orpingdow, aliquando decimo, aut decimo quarto, aut decimo quinto anno, plurimis in locis, ad principium aestatis, fontes è terra erumpunt, in plateis, in agro, in aedibus, cum nec hyems, nec annus ille supra modum aut consuetudinem imbricus fuerit, aut praecesserit. CAPVT V. Fontes à montibus, &quare. Ristoteles plurimos ostendit fluvios ex montibus Aoriri, maximosque &lissimos ex altissimis. In Asia ex Paropamiso monte plurimi &maximi fluvii labuntur; ex quo tum Bactrus, tum Choaspes defluunt, &Araxis, cujus pars Tanais in Maeotidem lacum confluit. Indus quoque, omnium fluviorum maximus, ex eo labitur. Ex Caucaso autem, cum alii permulti, &altitudine &magnitudine incredibili confluunt, tum Phasis; cum hic mons amplissimus sit eorum, qui ad orientem aestivum spectant.