Latin
CAPVT IV
William Gilbert, De mundo 285
Unproofread scanNot analysed yet
magnitudo ejus ex eo intelligitur, quod nocte cacumen ejus Sole collucet usque ad partem tertiam tam mane quam vesperi. Ex Pyrenaeo autem, qui mons est ad occasum aequinoctialem in Gallia, Danubius, Tartessusque defluunt; quorum hic ultra columnas Herculis, Danubius cunctam Europam alluit. A Riphaeis montibus plurimi &maximi defluunt. Nili principium à monte, qui Argyrus dicitur, ortum habet. Tota haec historia fluminum, ita manca &immixta est, ut aut omnino ab Aristotele descripta non fuerit, aut fuit Aristoteles Cosmographicae scientiae summe imperitus. sed condonandum plurimum antiquitatis simplicitati. Quis namque Indum &Tanaim ab eodem peteret monte? Indus ad meridionalem terminum Imai montis à Paropamisso, cujus fluor occidentalis Bactriana terminatur; forsan ab eo monte ®ione, quae Paulo Veneto Panner appellatur. Tanais vero, qui nunc Don, fluvius, à citeriori Moscovia, fere quadrante totius orbis terrarum spatio ab illius fontibus oritur. Caucasum vero existimare tantum attolli, ut ad tertiam noctis partem in eo, tam mane, quam vesperi Sol colluceat, cum quadragesimum latitudinis gradum non superet, mediocriter in Mathesi exercitatis ridiculum; nisi tota terrena moles illic in pyramidem assurgeret. At quis Danubii ortum quaerit in Pyrenaeis, &Gallia, cum longe in Alpibus Paeninis &Rhaeticis oriatur? Et nullus est Tartessus, aut alius qui à Pyrenaeis ultra columnas Herculis fluat: à Riphaeis sunt illi fluvii. Volga vero (ingens flumen) ex immani lacu in vastissima sylva oritur; sed ista omittamus. Verum est, fluvios nonnullos, à fontibus, qui in montibus scaturiunt, oriri, non tamen omnes. in planitie enim etiam &campestribus regionibus fontes existunt; non tamen tam apte effluunt, atque, si emergunt, in stagna &paludes transeunt; non rapido feruntur cursu, ob terrestris superficiei parvam inclinationem quae obstat quo minus sibi alveos &itinera parent. Effodiuntur etiam ubique, perinde ac in montibus, putei, in quibus ad justam profunditatem, aquarum fontes scaturiunt. at revera quia montes sunt magis cavernosi, quam convalles, terrestris globi halitus copiosius in his concipiuntur, &in aquas mutantur.