Latin
CAPVT IV
William Gilbert, De mundo 286
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &vis aquea suis venis in montes natura fertur, ut feruntur ad caput venae humanae, &in tibias, ac pedes; &incisa juguli vena hominis erecti, majori pondere decidit sanguis in terram, quam è poplitis vena. Aperiuntur fontes, in lateribus aut pedibus montium, reseratis venulis, aut rupturâ, aut solutione terrestri montium, &in apertum fluit, quod antea absconditum fuit; in plano item, at non tam facile. Stultum est putare, illud in natura desiderari, ut in montes ferantur terrestris globi aqueae scaturigines, quod artifices suis operibus requirunt, cum aquae ductus parant ab excelsiori loco ad magis declivem, uti ad destinatum locum conflueret aqua. Adscendunt namque aquae suis viribus ex internis visceribus, terraque ad se trahit humorem, tum etiam spiritibus halitibusque immixtis impellentibus, ut in plumbeis tubis aquaeductuum, ventus immixtus validissime ad apertum impellit aquas. Atque talis est scaturiginum subterranearum natura, mobilis, attollens sese in communis matris utero; qualis etiam fluviorum absconditorum, rursusque erumpentium; quâ etiam flumina aperta longe currentia imitantur. Non enim existimare oportet, amplius promoveri, &cursum suum continuare flumina, quia semper in loca decliviora fluunt. Sit tibi spectaculum, Nilus; fluit ille à montibus Lunae ultra Tropicum Capricorni, per mediam Zonam torridam ultra Cancri circulum, ad sua ostia in mare mediterraneum, sub altitudine 30 graduum. A fontibus igitur ad ostia sunt 50 gradus, major pars quadrantis circuli; planus igitur non est ed bi Boogle ad rectam lineam, nec deciduus ad obliquam aliquam in loca decliviora; sed circularis est Nili superficies, si modo terrestris globus aliquo modo rotundus fuerit. Veluti sit quadrans circuli a cb, Nili fontes d quinquaginta gradibus distantes ab ostiis ejus b, manifestum quod aquae feruntur per arcum d b, non per rectam lineam d b.