Latin
CAPVT VI
William Gilbert, De mundo 292-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. De montium causis. Vic disputationi convenire plurimum videtur aliquid de montium causis disserere, quae non aliae existunt, quam terrarum, regionum &marium. nam pie delirant, qui ex diluvio raptam subductamque terram, detectosque montes ab aquis in mare praecipitantibus, prodiderunt; tanta vecordia, ut ignorent, si montis altissimi fastigium, terrae subjectione nova sit aequandum superficie, universam terram, suis è sedibus, extra suum punctum revulsam, exhaustum iri. Astrorum vero operâ non fiunt; cur enim magis in Alpibus montes, quam in Belgis? in Pyrenaeorum terra, quam in Campania?