Latin
CAPVT VI
William Gilbert, De mundo 293
Unproofread scanNot analysed yet
Suas tamen habent mutationes, quemadmodum caetera omnia. Majores sunt quidam quam apud seculum prius, minores etiam plurimi, quidam etiam orti sunt. Sed diuturnitas temporum, quibus talia tantaque fieri contingit, quod eorum magnitudines exactè comprehensae, &litteris mandatae non fuerint, sensum nostrum judiciumque effugit. Decidunt &rumpuntur aliquando terrae motu &hiatu ut in Alpibus. Crescunt, ut in visceribus eorum videre licet, cum cuniculi excavati à metallorum fossoribus, satisque ampli ad ingressum, &commeandum, post aliquot annos adeo stricti &angusti reperiuntur, ut ingredi quis vix aut omnino non possit. Efferuntur arenae plurimis locis, aquarum in montibus effluviis, accumulanturque, aut firmiori gleba in lapides rupesque transeunt. Solvuntur aliis in locis senescentes rupes, defluxuque aquarum altiora ad imas convalles deferuntur. Nunc terra subsidet, ut superioribus annis in Occidentali nostrae Britanniae parte, decidentibus simul ingentibus arboribus, terraque ad summitates usque absorptis. Talis quidem paulatim fit mutatio, quae non observatur; aut magnae, quae factae fuerunt, ad nostram cognitionem diuturnitate temporum, &hominum incuria, non pervenere. CAPVT VII. De mari, aqua, &tartaro. OLato voluit tartarum esse intra viscera terrae situm, à quo, veluti aquarum omnium fonte, &maria, &lacus, fontesque, veluti per fistulas quasdam, erumpunt. Aegyptii, Chaldaeique forsan idem sensere; adeo ut nonnulli Mosi etiam hanc sententiam adscribant, cum in Genesi diluvium factum temporibus Noë describens, mentionem facit de magna abysso. Sed abyssus sumitur etiam in sacris Scripturis, pro maris profundo; &nunc apud nos à profundis pelagis aestus maris ad terras advolant, quemadmodum tunc de profundis in terras irruperunt, ferebanturque undique in deformati mundi pernitiem. Sed illam opinionem satis refutavit Aristoteles.