Latin
CAPVT VI
William Gilbert, De mundo 294
Unproofread scanNot analysed yet
Magneticae etiam conversiones certae &proportionatae fiunt à tellure integra, praeterquam in superficiaria labe. si ingens esset telluris cavitas, quae scaturigo esset aquarum, mancae omnes &nullius usus, aut fere nullae essent magneticae motiones. Oportet etiam circa centrum esse, quoniam undique per universum orbem terrarum effluunt fontes. At basim &fundamentum telluris ex aquae ingenti copia constare, fluidâ &incertâ consistentiâ, non omnino cum ratione consentit. Nam instabili incumberet terrarum globus sedi &firmamento, rumpique tandem, &frangi, &ingenti ruina residere debuit. Ita tanta aquarum moles spiritum semper emitteret perpetuum, &quasi immensum, ut concamerationem telluris rumpi necesse esset. Non tamen negamus, in terra hac, quam colimus, quibusdam in locis magnos esse specus, aqua &aëre plenos, unde subsidere terras, &mergi insulas, alias emergere &nasci, in mari aliquando, sed raro, contigit.