Latin
CAPVT VIII
William Gilbert, De mundo 297
Unproofread scanNot analysed yet
Neque imae terrarum partes, aut penitiora viscera quanquam vim salis contineant ubique magnam, aquas immutant, aut salsas reddunt. Id quidam existimant necessario inde fieri, quod satis fixa &cohaerens in illis natura salis sit, nec diffluat humore; quemadmodum lapidum plurimi, qui plurimam salis &copiosam naturam continent. Vbi vero non firmatus sal, terraque non fixa scateat, simul &salsae scaturiunt, aliquando etiam salsissimae, in salinis scilicet, propter nobilitatem quaestus singulis fere terrarum provinciis concessae; qui fontes sunt salsi, &longius aliquando à mari effluunt. In fluminibus licet magni sunt arenarum acervi, hi tamen aut fixi sunt, aut pinguiores, aut perpetuae aquarum successiones saporem omnem salis diluunt. &sunt etiam flumina quaedam, aliis fluminibus minus sapida, sale quodam concepto &immixto: ut etiam lacus sunt, ut mare, salsi: veluti Galileum, quod vocant, mare; Syriacum vero, bituminoso sale etiam amarescit. licuit enim olim, ut nunc, in ejus terminis, salis &bituminis plurimas moles conspicere.