Latin
CAPVT VIII
William Gilbert, De mundo 298
Unproofread scanNot analysed yet
Atque fontem non facile invenies, quin aliqua, licet minima saepius quantitate, aut salem, aut nitrum, aut halinitrum, aut alumen, aut cuperosum, aut lapidescentem contineat succum; quae omnia aut sales sunt, aut à salis variaque terrarum mixtione, &calorum temperie oriuntur: unde variis saporibus, dulcibus, amaris, acidis, astringentibus fontes sunt praediti: humanoque corpori, &alimentis conficiendis, idonei &salutiferi, aut inepti &exitiales; tum etiam ad varios morbos exstirpandos, non sine magno fructu saepius ab hominibus petuntur.