Latin
CAPVT X
William Gilbert, De mundo 298-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. De maris aestu fluxu &refluxu. Autè quidem ab Aristotele haec tota philosophia O praetermissa. Nam cum in aliis de maris difficultatibus sese vix expedire potuerit, hisce proculdubio fluctibus defecisset. ab illo, cum caeteri Peripatetici sibi lucem compararent, frustrati &illi, etiam suis luminibus privati, discedunt. nihil enim nisi obiter &inconsiderate à Veteribus de marino aestu litteris mandatum exstat. Recentiores rem aggressi sunt, sed infaeliciter, ut Fredericus Delphinus, lohannes Taysner, rem ipsam non attingunt, ordinem exponunt, rationem non proferunt. pessime Laevinus Lemnius, &ineptissime Scaliger rationibus aperire causas aggreditur; sed praecipuas non attingit, haeret in minimis &fallitur. difficile namque in hac philosophia &pauca esse cognita, cui non sunt aut pleraque, aut omnia. Quare cum à nemine, quod sciam, unquam litteris mandata ea sit, aut vere intellecta, majori cura &diligentia ex observationum regulis directionibusque, ab ipsis effectibus, ducente ratione ad causas tam abditas adspirare conabimur.