Latin
CAPVT IX
William Gilbert, De mundo 30
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui pro elemento ignis accipiunt, inter quos est Anaxagoras, &dictum putant ἀπὸ τοῦ αἴθειν, alii ἀπὸ τοῦ ἀεὶ θέειν à perpetuo motu. Quare Apulejus aetheris, inquit, appellatione coelum ipsum, stellaeque, omnisque siderea compago intelligitur; non, ut quidam putant, quod igneus sit &incensus; sed quod cursibus rapidis circumrotetur, quanquam &αἴθος aestus, calor. Ita in verbis nullius momenti controversiae quaedam existunt, cum aether saepius pro aëre, aliquando pro sublimiori magis materia ponatur; aër vero proxime circumfusam materiam designet. Sed nos non de verbis aut aliorum denominationibus, sed de rebus ipsis, quid in supremo magis loco repositum à natura sit, disputabimus. Atque sunt qui putant, aetherem in supernis, aëremque inferiorem, non materia differre, sed forma tantum, quae utrique ipsorum à conditore totius materiae, propriae cuique parti indita fuit; ita materiam utriusque esse primarium fluorem. Sed nos vacuo separato vere admisso, mundum totum nullo perpetuo fluore impleri declarabimus. fontes enim materiarum &acervi, sunt globi ipsi, &illis circumfusi, aut longius aliquando evocati fluores, quae effluvia à nobis dicuntur. CAdibzy G Google De motu Aëris.