Latin
CAPVT IX
William Gilbert, De mundo 31
Unproofread scanNot analysed yet
E motu aëris ita dicendum, non ut de elementari Dillo recto motu Peripatetico, à gravitate &levitate proficiscente, qui revera motus est tantum, aut ad ampliora spatia delatio, aut repetitio sui primordii; sed aliarum incitationum, quae occasione aliqua huic tam fluidae naturae adveniunt, causae inquirendae. Primum de circulari ejus motu, quo iuxta motum primi mobilis ab oriente in occidentem ferri putatur, dicendum. Nam cum Cometae, seu alii splendores, qui in aëre sedem habuisse putabantur, ab oriente in occidentem cursum simul cum coeli revolutione habere viderentur, verisimile meteora illa ab aëris gyratione ferri. Talis enim illis communis videtur motus cum erronibus &fixis, etiamsi propriis incitationibus ad alias coeli regiones inclinare videantur. Sed alibi docuimus, nec tenues sphaeras coelestes, nec aërem supra omnia apud nos corpora minime ductilem vel apprehendi in toto, vel duci, vel trahi à supernis causis posse: fundi verò, agitari, perturbari potest; non integra manente consistentia, continuata substantia omni, volvi &supra polos certos circumferri. Sed etiam ille motus proprius, cujus impetus celeritas, divaricatio, declinatio, non fit propter distantiam à tellure. nam cum in majori minorique distantia nunc celerius, nunc etiam tardius, adversus diurnam volutationem progrediantur Cometae etiam qui supra Lunam sunt, à distantia aut à sphaera, in qua vagantur, motus celeritatem aut tarditatem non habent. Observatum enim est in superiori seu remotiori à terrae globo velocius aliquando moveri quam in inferiori, aliquando tardius. quod verò saepius supra Lu