Latin
CAPVT XII
William Gilbert, De mundo 304
Unproofread scanNot analysed yet
Iohannes Hagius quaerit causam à finitore, quod radii Lunares oblique respiciunt maria, atque ita calefactum mare commixtas exhalationes disgregat &dilatat, ab exhalationibus dilatatis augetur ipsum mare, &intumescit, cum erumpere voluit, excitatum à Luna; putatque etiam imprudens à novilunio, parum aut nihil, commoveri maria. Sed inutile hominis somnium istud, cum Luna in Tropicum Capricorni declinaverit, facile confutatur. Nam in altitudine 60. graduum, Luna aliquando ab horizonte non emergit, sed triduo aliquando latet, &tamen aestus maris bis viginti quatuor horarum spatio fiunt. Praetermissa igitur tanta scriptorum incuria &ignorantia, verum locum accessus continuati maris statuimus, Meridianum circulum; immutationis vero &recessus, Meridianum transeuntem per communem intersectionem aequinoctialis &finitoris regionis propositae.