Latin
CAPVT XIV
William Gilbert, De mundo 304-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. Luna non commovet maria per lumen, nec proprium, nec à Sole mutuatum. Iceat hic contra omnium adhuc opinionem, &senEsum, quaedam demonstrare, ut quibus viribus Luna maria commoveat, investigemus. Communis sententia est, ab omnibus recepta, Luminis vigore deduci aquas, attolli, &subsidere, qui vident in pleniluniis, cum pleno orbe lucet, magnos aestus fieri. At in noviluniis, silente sine lumine solari Luna, magni etiam, &vehementes, tam accessus quam recessus, fiunt. In quadris vero, cum dimidiato orbe splendet, omnium fiunt mized Oog minimi; quod ita otiosa &impotens lux illa sit, ut à prima apparitione, minori luce, &falcata Luna longe superetur. Praeterea non aliter, sub terra existente Luna, in pleniluniis, aliisque ad Solem configurationibus, turbantur maria, &efferuntur, quam supra Horizontem, aut in Meridiano. Accedit &illud, etiam iisdem &similibus configurationibus, non minores fieri aestus cum Luna exiguâ morâ supra horizontem, &parva altitudine ad Capricorni tropicum declinaverit, quàm cum sublimiora petens loca, &duplici etiam supra horizontem morâ, Cancri lineam attingit.