Latin
CAPVT XVI
William Gilbert, De mundo 306-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVI. Fluxus &refluxus maris causa est motus terrae &diurna revolutio, quemadmodum &Luna. Stensum satis antea est, non à Lunae lumine maria commoveri; nunc vero causam ejus explicare conabimur. Haec autem una, &sola, &simplex est; sed variis nititur auxiliis, aut primis &primariis, aut secundariis, dariis, &ex accidenti. Duae sunt primariae causae, Luna, &diurna revolutio. De accidentibus vero, quibus variae dissimilitudines in singulis contingunt, postea dicendum. Luna non radio, non lumine, maria impellit. quomodo igitur? Sane corporum conspiratione, atque (ut similitudine rem exponam) Magnetica attractione.