Latin
CAPVT XVI
William Gilbert, De mundo 307
Unproofread scanNot analysed yet
ob eamque causam, in meridiani utraque sectione, tam supra horizontem, quam infra, plenum cogit mare, in Oriente &Occidente vacuum, &exinanitum. Sciendum igitur primum, non omnem vim aquarum mari &fluminibus contineri; sed terrarum molem, globum scilicet hunc, concipere humorem multo profundius, quam mare ipsum, spiritumque. Hunc Luna sympathia elicit. erumpunt igitur adventu Lunae, sidere educente: ob eamque causam vivae illae in mari arenae plus aperiunt sese, &exsudant humorem spiritumque, jam cum fluit, &instat mare, gurgitesque nonnulli in mari evomunt copiosas undas, qui residente sidere easdem rursus vorant, attrahuntque spiritus &humidum terrestris globi. Attrahuntur linea AB, qui per BE effluunt, non B C breviori, non impedito itinere. Quare in Capricorno attollit maria, perinde ac in Cancro. at per lineam FG non sequuntur, propter terrae molem; attracti tamen confluunt in F, quare &erumpunt in maria. Aquae in M non trahuntur ad O, sed quae versus ortum, aut occasum sunt, ab N ad N, &ab M ad M, &c. Hinc aquae accedunt leviores paulo quam recedunt, immixtis spiritibus, qui per aëra postea plurimi exeunt; ut plurimis experimentis constat. Quare Luna non tam attrahit mare, quàm humorem &spiritum subterraneum; nec plus resistit interposita terra, quam mensa, aut quicquam aliud densum, aut crassum, magnetis viribus. Mare assurgit è maximis profunditatibus, ab ascendentibus huQq 2 Dig humore &spiritibus; cum vero altius attollitur, effluere ad littora necesse est; à littoribus flumina ingreditur.