Latin
Cap. 7
William Gilbert, De mundo 32
Unproofread scanNot analysed yet
Quare credibile potius, ab aëre Cometas non agi diurna revolutione, si infra Lunam fuerint; nec natura ita divisit corpora, ut supra Lunam caelestes essent alterius praestantioris naturae, concamerationes sphaeraeque, cum in utrisque spatiis, similia proveniant, oriantur &occidant; de quibus plura in Meteorologicis. Restat igitur ut in locis suis, ubi originem habuerunt, (in quibus vacuis cum nulla sit vectio, nulla deductio, ut nulla renitentia, ubi nulla realis vis, &à telluris transitu tota materia simul cum effluviis omnibus longe distat) derelinquantur, &versus occasum, ut reliqua coelestia corpora, ferri videantur. Cum verò à Sole, mundi motivi actore, luminibus aguntur, procedunt quasi insito quodam &peculiari processu. Quare nulla ratio est, aërem diurna volutatione rotari. videndum igitur qui alii sunt motus, quibusve viribus impellantur. Aër per se constantem nullum &certum habet motum: movetur autem cum fusus à calore humor in aërem convertitur, seu potius in magis rarum humorem: omnis enim aër humor est. Cum verò aqua in aërem vehementius &abundanter solvitur, tunc movetur ille aër ab origine principium ducens, proximumque aërem impellit nascens aër. Sic halitus ab ollis ferventibus, &in instrumento Heronis Spiritalium, spiritus, calescente intus humore, erumpit, follium validissime compressorum modo, validissimo impetu. Etiam in camino de carbonibus fumus excitatur, proxima impellens, &versatilia instrumenta agens. A Sole, terra mareque calent, assurgunt inde halitus: tellus etiam intus insitis caloribus solvit humores.