Latin
Cap. 7
William Gilbert, De mundo 33
Unproofread scanNot analysed yet
Posteaquam in aërem efferuntur, &fusionis impetus ad superiora desiit, repleta illa regio in proximam sese exonerat, &ita procedit, donec intra effluviorum limites aequali abundantia continet sese, aut actus solventis humoris acquiescit. E tellure assurgunt halitus per vices, ob varias causas; ita furit ventus modo robustior, postridie tranquilla &pacata omnia. Motus igitur ventorum, qui &aëris, cum humor dissolvens ampliora &proxima petit spatia, aërem pellens vehementior ex multa &subita resolutione: magis etiam intenditur motus, cum fluens materia inter duos montes, per angustiora transit, si latè ingrediatur: veluti aestus maris, cum sinum ingreditur amplum, qui in flumen angustum rectis viis erumpit, aquarum miram facit violentiam, (nos Anglice the Aiger appellamus) cursum vehementissimum &terribilem. Excitantur venti à tellure ipsa, à Solis lumine, quod maxime omnium impellit, à planetarum &astrorum luminibus &peculiaribus formis, à Lunae etiam non tam mutuato lumine, quam singularis virtutis conatu &synentelechia. Cum enim Oceani aestus à Luna commovetur, etiam &aër motu pellitur, cum assurgentis Oceani spiritus in aërem exhalat. Ita è firmiori etiam tellure spiritus ab ea evocantur. De ventis verò anniversariis, tum cur ab una vel alia potius regione, &Horizontis termino seu puncto, ventus nunc flaret hic, alias alibi, tum quae vera uniuscujusque venti causa, longe aliter quam Astrologi vulgares &Philosophi posuerunt, tunc manifeste declarabimus cum de Meteoris disputabimus. Ventus igitur fit ex fusione materiae, aut cum aër tali impetu impellitur; ob eamque causam per totam hyemem in extremis ad boream regionibus vix dibzy G Goog vix ullus unquam ventus percipitur, sed ut rigida &horrida, ita pacata &tranquilla omnia.