Latin
Cap. 7
William Gilbert, De mundo 34
Unproofread scanNot analysed yet
In media fervida Zona, non ita saepe &vehementer venti increbrescunt. Halitus enim, qui vehementioribus caloribus excitantur, evadunt, &lius in ambiente non funduntur. Quare magis pacatus aër, quam in mediis Zonis; ventusque illic ex spirituum copiâ exortâ, potius quam ex fusione. Impetus vehementissimi ex fusione; veluti cum halinitrum in pulvere tormentario subitò in spiritum solvitur, &la petit spatia, proximaque impellit. Praeterea, in mediis Zonis tellus ubique adveniente Sole in aequinoctio verno, crudos crassosque conceptos humores abundantiores per hyemem emittit, aëremque caligine &ventis turbat. Cum verò superna magis frigida quam inferiora, halitus qui in altum efferuntur, deficiente fusionis actu quiescunt, &in imis locis aguntur. Quare vis ventorum non altius scandit, nubesque in superiori loco saepe quiescere videntur, cum aliae nubes in inferioribus velocissimè aguntur, aërque supra telluris faciem vehementissime impellitur; quae vera est causa lateralis hujus motus.