Latin
CAPVT XII
William Gilbert, De mundo 36
Unproofread scanNot analysed yet
Ita aquae fluores sunt à tellure procedentes, in superioribus terrarum ex coacervationibus halituum &actus elevati, remissione in sensibilem &magis renitentem liquorem concreti; secundum magis tamen &minus. Maria enim crassiora &renitentia magis, fontes plurimi (&ab illis flumina) tenuiores subtilioresque. Quae verò crassae sunt aquae, ut plurimum salsae, quaedam amarae. De lutosis non est sermo, quae ex diversarum naturarum confusione potius sunt. Sales verò succi sunt concreti ex crassioribus halitibus: quare &mare totum salsum, cum in ejus fundis, ut primum attinguntur, superflua terrarum, quae à mari alluuntur, aut in maris substantiam erumpunt, aut in sales transeunt, salsaque funda salsumque totum ex salsa generatione existunt. Non enim tam nobis quaerendum est, cur mare salsum, quam cur fontes &flumina dulces &potabiles sint. Est enim magis subtilis fontium generatio, cum aut à vapore in montium excelsiora exaltato, tenuior materia humida generatur, aut cum telluris partes alliciunt &imbibunt aërem exteriorem, &ad interna concipiunt, tenuiores aquae ex sublimatis longius à faece vaporibus oriuntur. Sed gle Sed ut in mari aquae salsae perennant, ita terrae inferiora, maxime quae à superficie quibusdam orgyis distant, sales concipiunt. In Pannonia &Sarmatia salium fodinae, sed illae profundae admodum, 50 aut 60 aut 100 orgyarum; in Africa, in Asia, sales sunt fossiles, plurimisque in locis terrae plurimae salem sapiunt; maxime vero quae computruerunt, in quibus halinitrum, seu sales petrae dicti, abundant.