Latin
CAPVT XII
William Gilbert, De mundo 37
Unproofread scanNot analysed yet
nitrosae etiam glebae plurimae, Chalcanthum, Chalcitis, Sori, Misy, Sal Ammoniacum, Alumina, succi sunt, &salis naturam habent, omnesque metallorum venae cum sale oriuntur, omniaque apud nos corpora cremata salem ostendunt. Vagi enim, tenues &fluidi nimis succi non perennant in corporibus; crassiores igitur desiderantur &firmi; quales sunt qui salem prae se ferunt. Crassiores igitur ubique halitus de tellure emissi, qui nunquam in altum &aërem adscendunt, materia sunt salsorum. quae vero ex tenuioribus halitibus concrescunt, ut nubes &pluvia, raro aut nunquam salsa sunt: crassescunt enim ex tenuioribus in dulces aquas, non ab origine crassa &succosa proveniunt. Telluris igitur effluvia haec omnia sunt, mare, fontes, flumina, quemadmodum &aër circumfusus omnis, sicut facies sequentis figurae ostendit. Quod ae, s, botan Quod vero antiqui &recentiores humorem definiunt, ut id sit quod proprio termino non continetur, sed alieno, minus naturam humoris ostendit, nec verum est.