Latin
CAPVT XII
William Gilbert, De mundo 39
Unproofread scanNot analysed yet
Ab illis subtiliores excitantur, ex quibus fontes &flumina: ridiculumque esset (ut solent) contendere, num mare sit elementum; an aqua fontana &fluvialis magis sit elementum, quia magis ad simplicitatem quandam accedere videantur, quia limpidae, clarae, tenuiores, non odoratae, nec sapidae. De maris autem prima origine, atque utrum in principio sola &uniformis terra fuerit; an ut nunc aquis circumfusa, quaestio est apud plurimos. Sed si in principio ad usum viventium creata fuerit, ita fuit disposita, ut nunc videmus, &aqua per partes eminentiarum fusa. quod si nullam unquam originem tellus habuit, sane posteaquam Solis &siderum luminibus &influentiis concussa fuit, terrra tunc primum fluores emisit suos, &plurima in superficie varietate floruit. Sed nos primordia mundi &divinam Mosaicam de ejus fabrica narrationem amplectimur, quae nostris principiis omnibus nusquam est adversa: atque divinus ille Scriptor nusquam elementorum commemoravit fabricam, sed caelum &terram creavit tantum Altissimus, non coelum &quatuor elementa. Aquae in rerum initiis in terrae sinus sunt congregatae, &maria appellatae, à tellure tamen prognatae &effusae. Succi, qui è tellure fluunt, salsi sunt. Mare igitur salsum non ab exhalationibus, non quod tenuior materia evocatur Solis lumine &radiis: fontium vero quod sublimantur, ut pluviae, aquae dulces evadunt. Sic &puteales, quae ab aëre originem ducunt, aut pluviis, ut multis experientiis apparet. Sic &aër Dig &aër sine salsedine, aut sapore, sentitur; crassioris enim substantiae natura gustum movet. Ita &inodorus aër, nisi putido aut alieno halitu afficiatur. Aquae aut terrae non inest frigus, ut Peripatetici volunt, sed calores utraque habet insitos &proprios. Motus aquarum circularis est, &perennis, tam marium quorundam, ut ab ortivo Oceano per promontorium Bonae Spei, quam fluviorum. Nilus enim in circulo movetur, non propter descensum: nulla enim altitudo descensum facere potest à fontibus Nili ad Nili ostia.