Latin
CAPVT XII
William Gilbert, De mundo 38
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ut gutta aquae in se conglobatur &terminatur, ita latissima maria in se congregantur, convexa sunt, non plana; atque si globus aliquis esset in natura primarius, ex aqua formam retineret. Sed fluit aqua supra tellurem ad cava &decliviora loca, ad totius globi majorem uniformitatem. Omnia namque flumina ad mare currunt, ut ad inferiora spatia; etiam ut ad generale quoddam principium. Tres apud nos fluores praecipui: Aër qui rarus est; aqua pluvialis &fontana &putealis, quae densiores; &marina aqua, quae densitate praecellit. Hi in summa tellure ab illa evocati, moventur, fluunt, labuntur, eunt redeuntque variis causis impellentibus. In horum nullo vis est praecipui alicujus elementi. Elementorum igitur distinctae naturae male &perniciose opprobrium philosophantium introductae sunt à sciolis. Elementum nos nullum agnoscimus praeter tellurem: sola tellus materiam omnem &hylaeum dat, in cujus peripheria succi ab ejus gremio coacervantur, &aquae succis imbutae, ut maria.