Latin
CAPVT XVIII
William Gilbert, De mundo 47
Unproofread scanNot analysed yet
dum enim generantur &corrumpuntur, fiunt gravia aut levia, unde sursum vel deorsum tendunt, quod ab externa fit causa. Alii putant elementa moveri à propriis formis, &ita motorem habere internum. In his se exercent interpretes Aristotelis, varieque incassum inter se pro suo quisque ingenio digladiantur. Ita enim fieri necesse est, cum ex falsis principiis rationes inquirunt. Positum à nobis antea est, elementa non ita in natura existere, nec variis locis consistere: motiones sursum &deorsum non à contrariis naturis fieri. Universa rerum terrestrium natura ab ipso telluris globo dependet, ab ipso dimanat, &in ipsum confluit. Terra in loco suo non manet propter gravitatem, ut antea docuimus: ita neque corpora confluunt ad terram, nisi quae ab ea egressa fuerint. Egrediuntur exhalationes tam ab incluso in visceribus terrae aestu, quam ex Solis lumine &Lunae actuali confaederatione. Attriti humores, tam pingues quam aquei, fusionis motu assurgunt, elevantur à crassiori vapido aëre, &ad superiora videntur aliquantulum scandere. Sed motus ille statim diminuitur, &vagantur halitus incertis lationibus. Effluvia enim jam sunt a tellure orta, ab illa non longe distantia; quae ubi elata sunt, non ilico incrassantur, quasi à frigore Peripatetico fierent meteora; sed cum ex coacervatione materiae simul crassescunt vapores. Sic, auster si in boream exierit, illico ningit: boreas in austrum, pluvias agit. Ita natura recolligit se rursus, &ad pristinum fontem recollecta revertitur. Est igitur gravitas corporum inclinatio ad suum prinigi principium, à tellure quae egressa sunt ad tellurem.