Latin
CAPVT XVIII
William Gilbert, De mundo 48
Unproofread scanNot analysed yet
Levitas verò incitatio à suo principio, vel humoris solventis ratione, vel circumfusi corporis attollentis. Temperaturae quatuor qualitatum elementa diversarum naturarum non constituunt: neque faciunt ut terra &aqua descendat, neque ut aër adscendat; sed materiae ratione fiunt levia aut gravia. Quae terrenamagis sunt &coacta, ut terra, proximius &acrius in telluris globum incumbunt; quae soluta vi aliqua, diffusa ampliorem petunt locum, crassioraque ipsis substerni patiuntur; &impotentior est illa natura, &à sua origine immutata, quae se extrudi &impelli de sedibus suis ab aliis corporibus crassioribus patitur.