Latin
CAPVT XX
William Gilbert, De mundo 49
Unproofread scanNot analysed yet
Rectus ille motus, materiae sunt inclinationes ad principia, ad fontes, ad globos. Cum à globo aliquantulum assurgunt solutae partes, id ab extensione &majori attenuatione fit, &coeunt cum effluviis globi: Effluvia enim sunt elatae partes ab attenuatione in majus spatium. In effluviis cum fuerint corpora crassiora &coacta magis, tendunt ilico ad suum principium &simile, videl. ad terram. Quod si longe ab effluviis materia casu aliquo separata fuerit crassa, non statim deorsum delabitur ad terram: non aliter atque electrica extra sua effluvia non alliciunt corpora. Sed manent in vacuo Cometae, nisi acta materia illa à forma planetarum aut lumine moveatur; ut cometae, qui ut primum apparent, motu aguntur tantum circulari, donec evanescunt. Putat insuper Aristoteles nullam assignari posse causam, cur quod movetur, hic potius quiescat, quam alibi: quare unumquodque quod movetur, aut ubique natum esse quiescere, &ubique ferri, aut tollendum esse vacuum. Cujus rei veritatem sic habeto. Omnia quiescunt in vacuo posita; ita quies plurimis globis mundi. At nonnulli globi &insitis viribus, &actu aliorum corporum, aguntur circa quaedam corpora, ut planetae circa Solem, aut circa tellurem, tellus circa axem suum, ad Solem, Luna circa tellurem &erga Solem. Quod si Sol in medio quiescit, ut Canis, ut Orion, ut Arcturus, tum planetae, tum etiam tellus, à Sole aguntur in orbem, consentientibus propter bonum ipsis globorum formis: si vero tellus in medio quiescat (de cujus motu annuo non est hujus loci disceptare) aguntur circa ipsam caetera moventia.