Latin
CAPVT XX
William Gilbert, De mundo 50
Unproofread scanNot analysed yet
Si in vacuo globorum distractae partes moverentur, non sequitur ex opinione Aristotelis ut id in instanti fieret. telluris enim partes ad tellurem velocius &tardius moventur, propter medii naturam &dispositionem; velocissime in tenuissimo medio, non tamen absque tempore; &successive etiam motus in vacuo fieret. Vacuum separatum nusquam corpore circumducitur, sed vacuum est quasi unum, &quasi continuatum spatium: non finitum, quia reale non est: non infinitum, quia neque existit. In vacuo separato est: absoluta corporum &actuum privatio. aër proximus, ut &supremus, est effluvium telluris, summe est frigidus, qui non in aquam propter frigus convertitur, sed tenuissimus minima materiae coacervatione exstat. Qui putant moveri in instanti quod movetur per vacuum, nihil dicunt; cum illi multa somnient de motionibus naturalibus rectis, quae vere naturales non sunt motiones ab ipsa natura incitatae, sed à vi &perturbatione, cum corpora extra suam naturam sunt posita, &ad sua principia revertuntur. Motus verò circularis globorum primariorum est vera naturalis incitatio, &in vacuo fit nullo renitente corpore. At alii illi putati motus recti per vacuum non fiunt: nam si extra effluvia telluris pars telluris longius fuerit, ad tellurem non delabitur; non aliter atque electrica ultra sua effluvia allicere corpora non possunt. Hic evanida apparet tota Philosophia de proportione motus recti per plenum &per vacuum, manifestumque est ab electricis principiis motum partium telluris non fieri nisi per vim. vis autem illa infertur à lumine alicujus astri, aut formarum actu, ut in cometis accidit, qui per vacuum procedunt; de quibus alibi copiosius. Lumen verò corpora ferit per vacuum, transitus tamen non est luminis in vacuo, qui nunquam est in vacuo.