Latin
CAPVT XX
William Gilbert, De mundo 52
Unproofread scanNot analysed yet
Si totus mundus plenus &farcinatus esset, lumina fixarum stellarum per intervalla sensibus nostris advenirent, postea quam supra horizontem emersissent, renitente per longissima spatia corpore interposito. Sed lumen per vacuum, praesens est corporibus objectis in instanti, non in tempore; transit vero Lumen corpora ipsa diaphana in tempore. est igitur vacuum. Per lumina corpora aguntur dum transit lumen, idque fit in tempore, per vacuum nullus est actus. non igitur transit lumen in tempore per vacuum, sed praesens est à corpore in corpus absque tempore. Lacteus circulus est realis materia, fusa constansque per inania mundi, discreta tamen ab inani. Lumini patet transitus liberrimus per vacuum, non ita perinde per corpus diaphanum. Nullum corpus ita diaphanum est, quin aliqua sit in illo renitentia, omnis autem renitentia impedimentum est &luminis refractio. Lumen actus est, actus vero non est nisi in corpore, vacuum vero lumen non apprehendit. Lumen interjecto vacuo praesens est corporibus objectis, non in tempore transit: quanquam lumen corpora ipsa diaphana in tempore transit. Si non esset vacuum, corpora caelestia longe majora apparerent. In quavis regione, in quovis anni tempore aër, licet fuerit clarissimus tenuissimusque, semper fieret crepusculum; nullus enim aër fingi potest tam subtilis, quin quaedam sit in illo renitentia, &luminis à Sole procedentis refractio quaedam. quod si esset, tunc noctes perpetuo ut creOOg crepuscula lucerent à superiore circumfusi aëris illuminatione, ad quem Sol pervenit undique; praeterquam in pyramidali umbra. Sed non lucent. ergo nullus est illic aër, nec aliud, quod fingi potest, corpus. igitur vacuum. Corpori adhaeret corpus, non propter fugam vacui.