Latin
CAPVT XX
William Gilbert, De mundo 51
Unproofread scanNot analysed yet
Si non esset vacuum in revolutione telluris, esset confusio aëris superioris, seu effluviorum telluris cum adjunctis perturbatio ingens &commotio. Quod si terra quiesceret, coelum vero &superior aër volutaretur, ut vulgus philosophantium existimant, perinde talis confusio esset, ex collisione volubilis aëris tanta pernicitate &quiescentis aëris. Quare effluvia placide, non confusa, cum tellure volvantur. a leg uia a lmoneo, Tesus. ampus Quae vero ab Alhazeno in Perspectivis adferuntur, probantia coelum rarius esse aëre &igne, eadem aptius probant vacua esse &inania spatia supra effluvia telluris.