Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 64
Unproofread scanNot analysed yet
De duplici vacuo apud omnes contenditur, de inani separabili &inseparabili, de quibus etiam dicendum est; maxime, de separabili, ut telluris limites, qui in vacuo terminantur, plane innotescant, &variae in illis affectiones melius cognoscantur. At vacuum prorsus, omnium applausu recentiorum, nullum admittitur, quocunque modo sumatur. Nihil enim existimant naturam magis inhorrescere, quam vacui admissionem. stendunt hoc familiari exemplo, cum in vase seu clepsydra aqua per foramen, vel vasis os effluere non possit, nisi ex altero latere via aperta sit, qua influat alia materia, &successive vas illud repleatur. follis undique conclusus non potest lateribus distendi, etsi magna vi contenderes, nisi disrumpatur, ut aër habeat ingressum. Multi sunt artificiosi motus, ut graviora ad superiora tendant, ut in deducendis aquis, aliisque instrumentis, ut in architectura Vitruvius demonstrat, ne, ut existimant, in rerum natura vacuum admitteretur. verum sane hoc est, corpora in suis penetralibus, &spatiis undique à corporibus cinctis vacuum separatum non admittere. Quae enim uniuntur, aut contigua sunt corpora, divisionem per vacuum fugiunt. si in folle, aut fistula, aut clepsydra, aut dolio, vacuum esset, spatium esset sine corpore, sine qualitate, quod in circumsistentia corporum, aut qualitatum, esse non potest. Nam corpora disposita sunt in globis, globi per vacuum separantur. Globi in interioribus tam terrae, quam aquae, &circumfusi aëris, unitatem pertinaciter &invicte tuentur, alioquin perirent &dissiparentur naturae globi. Adversus vacuum disseminatum &dispersum videantur istis ratiunculis aliquid dicere. Quanquam Hero Alexandrinus, natura vacuum vult esse secundum parvas partes disseminatum, &corpora ipsa per compressiopressionem disseminata vacua complere. Ita in vase aëre pleno, aër per fistulam immittitur, quam ore inflare contendimus. quare necesse, inquit, ut sint intervalla quae compressa minorem habeant molem. Hoc autem verisimile non esse, nullo penitus existente vacuo.