Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 65
Unproofread scanNot analysed yet
atqui ille aër vi immissus manifeste ostendit contractionem fieri corporum in vase existentium in vacua implicata. contractio autem praeter naturam fit ob immissionis violentiam. Si igitur inflans, &ad ipsum os manum opponens statim digito siphonem obturet, manebit omni tempore constipatus aër in vase; quod si aperiat, rursus extra erumpet magno cum strepitu. Talibus instat rationibus Hero pro vacuo disperso. Sed nos cognoscimus crassiora corpora in tenuiora transire, ut aquam per calorem in aërem extendi. Aër vero ut per calorem extenditur, ita per majorem calorem magis extenditur; rursus ab aliis causis in pristinam naturam contrahitur; ita etiam vi contractionem habet, etiamsi vacua non contineat disseminata. Neque enim aqua, aut aër, ex atomis aut corporum aggregatione constant, sed sunt corpora continuata, &omnibus suis partibus unita. Sed de inani separabili dicendum nobis est, licet illud minus à veteribus positum sit. Separabile vacuum statuimus spatium inter globos mundanos, in quo corpus non subsistit, veluti inter summum aërem &lunae globum, sive effluvia lunaria, non concavam illam lunae superficiem. Luna enim sua habet circa globum suum effluvia materialia, quemadmodum terra, ut postea aliquando docebimus. De separabili inani cum disputat Aristoteles, nugamenta quaedam adversus confusum &disseminatum profert. Si non esset vacuum, videremus nos singulis noctibus umbram pyramidalem telluris: quod nunquam contingit. Nam si mundus corporum plenus totus esset, lucerent lumine Solis elementa per omnem crassitiem eorum ad concavum lunae.