Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 66
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero essent lucida, umbram, ex tellure projectam in elementa, videremus. Sed neque nos umbram illam pyramidalem, neque lucem ullam, nisi eam quam efficiunt stellae, percipimus. Est igitur vacuum, ut lucis etiam privatio. Per vacuum enim transit lumen in vacuo splendor nullus manet. quare per vacuum transit, nec tamen in vacuo est lumen; ut à corpore lucido procedit, ita tantum in corpore concipitur. Cometae vacuum ostendunt, cum generantur aliquando infra lunae orbem. nam cum motu feruntur ab occidente in orientem (praeter illam apparentem nobis volutationem, quae à motu terrae procedit, vulgo à primi mobilis &elementorum rotatione,) nihilominus tamen tendunt cum mucrone luminis aut cauda extensa, sequenti corpore; quod omnino non fieret, si in corpore deferrentur &procederent in quo aliqua vel minima resistentia sit. Omne enim flammae corpus celeriter per medium aliquod corpus promotum flammam post se relinquit. Sed esto: sit hic Aristotelis error, crinem sive mucronem cometae esse flammam. Sit tantum luminis relatio ex refractione Solis, ut recentiores nonnulli putant, &ipsa veritas ostendit, cum semper in adversum à Sole tendat: materiata tamen est illa via, quasi defluvium cometae, &quasi fumus egrediens, in quo refringitur lumen Solis; quae etiam ex motu in posteriora moventis laberetur. quare constat in spatio illo quocunque cometarum mucronatorum, qui post Solis occasum videntur, nullam esse renitentiam, nullam ἀντιτυπίαν, nullum corpus. est igitur vacuum. Aristoteles libro secundo de Anima sentit, quod per vacuum extenderetur lumen, quod procederet à corpore lucido. non est hoc verisimile; quia quanto rarius est corpus, tanto aptius est fieri diaphanum; quanto rarius fuerit, tanto minorem quantitatem materiae continet. Sic quanto magis est diaphanum, cum ex perexigua materia constet, tanto magis liber transitus lumini patet. unde quanto minor quantitas materiae erit in dicto spatio, tanto nitidius pertransibit lumen. Sequitur ergo, ubi nulla esset materia, totum lumen objecta percuteret, vere tamen vacua non libere pertransiret. Transitus enim fit per corpora.