Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 71
Unproofread scanNot analysed yet
Ita quantitatem elementorum continuam ex proportione decupla constare nonnulli existimant; quod fieri non potest nisi multo maxima pars intervalli inter lunam &terram sit vacua. Veteres nonnulli cum de motu dissererent, vacuum quoddam dispersum inter corpora ponebant: nolebant tamen separatum aliquod spatium in mundo existere. Aristoteles ut eos facilius refelleret, adversus separatum insurrexit, magis (ut ille putavit) incredibile, quod nos contranitentibus opinionibus omnium recentiorum, tum veterum nonnullorum sententiis, tuemur, &exploratum admittimus; quo multa in philosophia duriora &incerta facile intelliguntur. Nam nisi spatia illa inter globos intermedia, vacua sint à corporibus, in quibus nulla substantia trine dimensa renititur, resistit, ab alio truditur aut agitur; fiet ut à tam destinata corporum, à spatio illo absentia, actus omnis, praesentia omnis tolleretur. Ob eamque causam nec lumen in spatio illo concipitur, nec calor ullus, sed omnium actuum, omnium praesentiarum, qualitatum &affectionum privatio planè existit. Quare cum frigora tantum privationes sint, vacuo mundo, &proximis vacuo corporibus corporumve effluviis, frigus instat, &magno caloris defectu corpora frigida existunt. Igitur aër in frigidis Zonis omni glacie frigidior. Cum enim in ambienti illo aëre vacuo proximo calor jam desiit, aqua quae calorem habet, evicto calore non amplius fluit, sed in solidum induratur corpus, &duram glaciem. Aër non illico in solidum abit. privatio enim actus non illico immutat corpus in aliam formam, nisi absoluta illa sit, cum materiae coacervatione. Nam in omni aëre septentrionali vel rigidissimo, calor &actus est aliquis, sine quo non flueret. At tenuis ille aër frigidus, si in eundo crassior evaserit, statim in nivem aut aliud concretum meteorum transmutatur.