Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 72
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim calore &frigore transmutantur corpora solum, sed alias formas inducunt à motu materiae, ab adjunctis &vicinis, materiae coacervatione; ut de caloris natura cum disputabimus, clarius apparebit. Vacuum igitur, ut privatio est corporum, entium trine dimensorum cum renitentia, ita &actuum. quare per vacua spatia neque lumen, neque calor existit. Lumen medium spatium vacuum sine motu relinquit, cùm transit. Ita lumina remotissima fixarum stellarum tanquam praesentia sunt: effluviis tantum telluris reflectuntur, aut velut moram patiuntur. Vacuo admisso multarum rerum rationes sunt cognitae. Propter vacuum, astra sunt nobis tanquam in propinquo, Sol à nullo impeditus luminibus terram, lunam, &nonnulla sidera recreat. Propter vacuum rigent frigidae Zonae, in systematis aëris angusta profunditate. Propter vacuum liberae sunt motiones planetarum, ut telluris. viis enim impeditis, aut corporibus renitentibus moram non patiuntur; sed fluunt &labuntur, ut primaria cujusque virtus agit, aut cum aliis actum habent. Admisso inter corpora vacuo, de finito &infinito mundo cessat inexplicabilis altercatio: cum vacuum illud nec sit finitum, nec infinitum: &omne vacuum sit spatium continens, à nullo verò corpore unquam contineatur. Non igitur tanquam disseminatum in globos irrepsit, non inseparabile inter corpora globorum. Per vacuum igitur globi separati sunt, &diverigij diversa facta sunt corpora in natura, quae alias continuitate corporea concurrerent confunderenturque. Ita totius mundi ὕλη seu materia in multos orbes recessit.