Latin
CAPVT XXIII
William Gilbert, De mundo 75
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIV. De elementis, &primis illis qualitatibus, quomodo sint in mixtis. Icunt elementa in mixti generatione se contemperare; &calidum, frigidum, humidum &siccum remitti, eorum intensiones atque acumina obtundi, ita ut mixti naturae apta sint, gignaturque mixtum. Et tunc nec elementa ipsius rei materia sunt, neque horum extrema contraria; sed eorum medium ad mixti naturam contemperatum, sicque mixti natura &species modum accipit dirigiturque. Hinc variae mixtorum oriuntur species, ex varia temperamenti proportione; ut hoc proportione dupla calidum ad frigidum, illud tripla; &sic de sicco &humido. Omnia praeterea concreta corpora, quae circa medii locum sita sunt, ex omnibus simplicibus constare; terram omnibus admixtam, quod naturam ejus, in cujus loco nata sunt, participare videntur; &aquam, quod ea, quae ex pluribus naturis concreta sunt, determinentur, maximeque aqua ex omnibus simplicibus facile determinare possit, &praeterea quod terra sine humore constare non possit, sed aqua eam contineat: si enim plane humor ei adimeretur, difflueret. Ex aëre &igne porro omnia constare quod terrae &aquae contraria sint. Quoniam enim ortus rerum sunt ex contrariis, &alterum contrariorum extremorum inest, alterum etiam inesse oportere. Verius forsan dixissent, corpora concreta in concretorum generatione ad temperiem mixti oriri, &ad speciei normam contemperari Quomodo enim temperantur, quae non sunt, aut quae ex eorum placitis apud nos non inveniuntur? Sed illud absurdissimum, vaprorias mixtorum oriri species ex varia temperamenti portione.