Latin
CAPVT XXIII
William Gilbert, De mundo 74
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIII. Telluris naturam ignorantes Philosophi, fingebant quatuor apud nos corpora, quae elementa essent &corporum primordia. E globi terreni firma substantia, deque aquarum in D summo ejus fluitantium vi &quantitate, ante à nobis dictum est. Necessarium etiam erit, ambientium eum proxime corporum naturam explicare, quoniam varie apud veteres, tum nonnullos recentiores de elementorum quorundam numero &potentiis disputatum est. Non enim existimabant omnes, tantum praevalere &materiae suppeditare telluris globum; sed quia undique extra supremam superficiem aër circumfusus erat ad incertam usque altitudinem, tum quod plurima in sublimiori loco corpora generari viderent, diversa putabant inferiorem quasi hunc mundum corpora possidere, tanquam elementa quaedam, ex quibus rerum naturalium primordia existerent. Esse elementa tanquam rerum &materiae fontes. Id esse elementum, ex quo fiat aliquid, cui insit, &sit indivisibile secundum speciem. Elementa esse corpora, quae in corpora diversarum formarum dividi minime possunt, ex quorum commixtione species diversae generationum fiunt. Elementum esse id, ex quo prodeunt quae fiunt, &in quod extremo solvuntur. Elementum esse id, quod componit &dissolvit composita. Elementum esse minimam rei portiunculam. Ita varie etiam actum de definitione elementi, non minori contentione quam de elementis ipsis, &numero ipsorum; falsae enim suppositiones infinitas gignunt garCArulitates.