Latin
CAPVT XXV
William Gilbert, De mundo 77
Unproofread scanNot analysed yet
itaque humida non sunt in mollibus, sed in humidis mollia. Dura autem siccis subjiciuntur; durum enim est id, quod concretum est, &quod concretum, durum. sic omnes differentias ad primas quatuor referri &revocari. CAPVT XXVI. De calore. SIcut ex elementis corpora constare, ita eorum qualitates, quas vocant primas, immutari, &in varias naturas transmutari existimant. Calor vero, qui &praecipuus, &maxime plurimorum effectuum frequentiâ celebris, non sine summa ratione à Philosophis observatur, maximoque in honore habetur: quem tamen, quid nimirum sit vis illa tam praepotens, minime mihi unquam intellexisse videntur, cum miseram unam aut alteram definitionis umbram nobis importune obtrudunt: nam quid illud ostendit, aut quae illa differentia ab effectu tantum in quibusdam corporibus, congregans homogenea, &disgregans heterogenea? ac si diceres, hominem animal esse carduos &sentes evellens, &fruges serens; cum istud sit agricolae studium. Ita calor in metallis, &quibusdam aliis, congregat homogenea, &disgregat heterogenea; in plurimis hoc nunquam apparet. Praeclara scilicet est illa toties decantata à Peripateticis definitio, in qua omnes acquiescunt. Ita quid congregat aut segregat pusillus tepor? aut qualia sunt illa congregata, aut disjuncta à vehementissimis incendiis, cum omnia ab illis comburuntur, &intereunt?