Latin
CAPVT XXV
William Gilbert, De mundo 78
Unproofread scanNot analysed yet
Calor, Solis et stellarum luminibus, tanquam divinitus in nobis excitari videtur, motusque corporum calores efficiunt, cum collisa aut attrita firmiora durioraque caliditatem acquirunt: ignisque ipse nihil aliud quam humoris vehementior actus, quo funditur tandem &dissipatur fervor calorque exuperans, humorem depascens: quem cum absumpserit, rursus ille evanescit, cineresque inutiles &exsuccos derelinquit. Quare calor omnis à nobis definitur, ut sit actus corporis ab attritione humoris insiti vel alieni. nullum enim incalescere corpus sine humoris attritione manifestum est, nec atteritur humor, qui illico non sit calidus. Quae vero ipsa aut minus humoris continent, aut facile non atteruntur, ab adjunctis incalescunt, cum ab attritione calefacta aut inflammata corpora vim in illa immittunt &incitant. Quemadmodum aurum purum incandescit sine humoris attritione, sed ab igne, generato ab humore, attrito suo fomite, quod in illo fit propter fortem commixtionem; perinde in cineribus quibusdam, qui universi humoris exspiratione existunt. In aliis vero corporibus, non admodum incalescentibus, lumen calores facit. nam cum lumen substantia quaedam sit incorporea à luce derivata, à solido exceptum illius humorem comminuit, &calorem efficit; ut in expositis Soli corporibus manifeste apparet; quod prout clarius splendidiusque fuerit, rectiusque incumbens, majores aestus facit. In speculis vero concavis, aliisque transparentibus vitris, lumine in angustum recollecto, ideoque splendidissimo, ignis flammaque oritur, propter vehementem &subitam humorum attritionem. Calor itaque est actus corporis ab attenuatione ogi tione humoris. Calor animalium procedit &continuatur per humoris attenuationem.