Latin
CAPVT XXVII
William Gilbert, De mundo 81
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hac tam egregia &demonstrata miris virtutibus potentia, astrorum actus non minus illustres, sed summis &primariis dotibus insignes agnoscere juvabit. quare alia atque alia pendet ab astris natura; à Lyra alia quam ab Arcturo: ab Hyadibus diversa à cane majori; à Praesepi aliena à Virginis Spica, à corde Leonis; atque effluvia maxima. Non igitur à calore caelesti, tanquam proprio &singulari calore, alterius cujusdam entitatis, afficiuntur apud nos corpora: sed calor, quisquis ille fuerit, tantum excitatur per lumen, quod attenuando humorem calores auget, &ignes; ut cum lumen maxime intenditur, sicut per specula concava fieri solet. Restat tertius adhuc calor, qui idem est cum caelesti, qui dicitur elementaris. Animalia insitos habent calores, cum quibus vita conjungi videatur; nosque vitam nihil aliud esse volumus, quam actum humoris attenuati intra formae cancellos. Hic ille calor sicut calidis assumptis restauratur, aut exterius exhibitis reficitur, ita ipse etiam nihil aliud est quam actus humoris attriti. non enim calor ille, qui &naturalis appellatur, sive calidum innatum, ea perficit, quia plurima necessariò perpetuâ vicissitudine requiruntur ad animalis conservationem: sed incitat, impellit, praeparat, agit, dirigitur, disponitur, cohibetur, derivatur, continetur à forma singulari. Quare, non quod definit actus, aut exstinguitur calor, aut humor absumitur, senectus advenit; sed quod species formae nostrae illud imperat, quod à forma derivata fuit, cujus vita in naturae longa successione terminos quosdam excedere non poterat. Quare etiam in aetate consistentiae positi non ulterius crescunt, completa formae concessa mole, temporeque impleto, non propter siccitatem ossa ulterius non crescunt, ut volunt plurimi. Ob eamque etiam causam, haereditarii existunt plerumque morbi, &morbi etiam saepius in una familia circa idem tempus aetatis adveniunt.