Latin
CAPVT XXVII
William Gilbert, De mundo 80
Unproofread scanNot analysed yet
astra enim nihil attrahunt: tepor vero nullus desuper dimanat, nisi per lumen; Lumen vero in tellure humorem telluris attenuat, calorem excitat; unde ab astris lumina varia varios habent effectus. Virtutes vero astrorum aliae non à calore fiunt: calor enim adveniens ex lumine ejusdem est efficientiae &naturae cum caeteris caloribus, agiturque humor eodem modo per lumen, sicut per calores hic apud nos prognatos. Melius tantum operatur lumen propter moderatos tepores; attamen in planis quibusdam regionibus &Soli expositis juxta Aequatorem, fervores nimii faciunt sterilitatem &desertas regiones. At quod Veteres corpori aethereo imposuerunt, recentiores coelesti calori; cum aliud quidpiam in formis procreari, &in tellure afficienda concutiendaque praepotens dominansque manifesto intellexissent. Sed relictis eorum sententiis sciendum est, quod illud alterius naturae est, à forma deductae, non materiatae, nec à lumine aut calore provenientis. Sunt enim in astris formae primariae, singulares &propriae; sicut in tellure, magnetica praepotens &egregia. Ob eamque causam Luna cum sine lumine fuerit in interluniis, tellurem concutit &humorem ducit. Etiam &potens est cum sub horizonte fuerit, &aestum promovet, sicut in imo meridiano &mediae noctis angulo. Ob eamque etiam causam errones longe diversis modis tellurem &corpora afficiunt; Venus aliter quam Saturnus, Iupiter Marsve aliter quam Mercurius aut Venus; qui &propriis luminibus, &solaribus etiam fulgent. quod si nulla haberent lumina, ut Luna, effectus tamen facerent. Eodem etiam modo stellae fixae influentias quasdam immittunt, tanquam rerum plurimarum seminaria, quae nullis obicibus refraenari possunt; non aliter atque primaria magnetica virtus telluris &ejus partium, efficientiam habent à nullo impeditam.