Latin
CAPVT XXVIII
William Gilbert, De mundo 84
Unproofread scanNot analysed yet
Motus etiam actum humoris &calores intendit, veluti cum animalia moventur celeriori incitatione, spiritu interno agente calor sentitur, qui spiritus à vita, quae vita actus est humoris attenuati intra formae cancellos. Calorem volunt Philosophi fere omnes in corporibus duplicem, aut actu, aut potestate. Calida enim nonnulla quae dicuntur medicamenta, tactu non percipiuntur calida, sed calorem assumpta efficere videntur; at alia materiae ratione magis, nonnulla autem interno actu calorem potius excitant, ut piper in tenue cum est conversum &assumptum. Materiae praecipue ratione, cum ab interno calore agitur, proximos humores attenuando accendit. Vinum vero meracum hoc praestat valide suo interno actu, facillimeque funditur ab animalis calore, spiritumque fervidum in sanguinem immittit. Idem maxime facit vinum ardens, &spiritus qui dicitur vini. Iam vero cum nonnulla dicuntur frigida actu, ut aqua gelida, aut potestate, ut Plantago, Portulaca, manifestum quod omnia haec calida sunt à natura, &calore oriuntur &crescunt: at frigida dicuntur, quod actum non ferunt caloris humano calori correspondentem. quare à nobis sentitur aqua ut frigida, &diversa &aliena à nostro temperamento: &frigida potentiâ sic dicta, quia etiam minus calentem succum habent. At effectus illi, qui frigori attribuuntur, sunt à formis ipsis. stupor igitur &somnolentia à papavere, formae est, non frigoris; perinde &cicutae, Solani, Portulacae, Mandragorae formae variae, quae non eosdem faciunt effectus, sed varie corpora, cum assumuntur, immutant, diversimode omnes odorem fundunt, &gustum feriunt; sicque diversae formarum naturae dissimiliter operantur.