Latin
CAPVT XXIX
William Gilbert, De mundo 85
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIX. De Telluris calore, Aeris, Aquae, &Ignis. E tellure videndum, num &illa naturae firmitas ferDvores habeat suos, tum etiam an aquarum vis omnis caleat, etiam circa nos circumfusus aër. Terram autem omnem veram constituunt Peripatetici elementum frigidum &siccum; &tamen cum longissime à caloribus sepositum sit, oportebat etiam frigidiorem esse aquâ; si modo inanis illa ordinatio elementorum vera fuisset. Sed tunc non in omnibus quadraret fabula, cum in aqua praedominari debeat algor. Per totam terrarum peripheriam halitus effluunt, calorum effectus; terra etiam, tanquam in gremio &matrice, stirpes omnes alit, &calore insito fovet; in terrae visceribus ignes, &ex terra calidi fontes erumpunt: omnesque etiam aquae, quae per totum terrarum orbem scaturiunt, calorem habent insitum &naturalem; hominesque per hiemem in profundis specubus &antris aërem sentiunt clementiorem, non horridum &rigidum, ut supra terram &in aëre: perinde etiam &aestate sub terra degunt absque algore, temperiemque tantum sentiunt ipsi telluri destinatam. Dictum autem saepius est, tellurem non esse corpus adeo immundum &quasi sordes universi, non immobile, rigidum, infaecundum, exsuccum, succum, impurum; praecellit enim, ut caetera astra, suis primariis viribus, motum habet molis insitum, &humoris insiti perennem actum. Actus vero ille reliquorum astrorum lumine &confederatione propagatur, non motu coeli aut astrorum, ut vulgus philosophantium existimat. quare &omnes circa tellurem fluores calorem habent, flumina, stagna, maria, aërque ambiens. fluunt enim aquae omnes tam à calore, quam cum calore innato. Veteres tamen volunt frigidissimum esse elementum.