Latin
CAPVT XXIX
William Gilbert, De mundo 88
Unproofread scanNot analysed yet
satis enim alibi explosa est à nobis opinio deductionis &gyrationis elementorum à coelo; ignisque elementum non ita superiora occupat, ut docetur vulgato errore. Non minus prava est Aristotelis ratio adjuncta: tale, inquit, fit in hisce sagittis, quae feruntur; hae namque adeo igniuntur, ut plumbum, quod est in ipsis, liquescat, atque cum in ipsis hoc fiat, circumdans &etiam ipsas aër hoc idem patiatur necesse est. quod quidem falsissimum; millies enim celerior motus sagittae, plumbum nunquam liquescere coegit. Sclopetorum etiam globuli, qui multo celerius, quam sagitta ulla, feruntur, minime liquescunt, etiamsi ab ignea vi penetrabili efferuntur.