Latin
CAPVT XXIX
William Gilbert, De mundo 87
Unproofread scanNot analysed yet
Nec telluris internae vires absque Solis fulgore spiritum &calentem halitum, aut florida in eminentique crescentia emittere possunt. Nam licet tellus spiritum emittere ab interno actu valeat, aëris tamen frigore ita rigidae exteriores partes terrae sunt, ut erumpere non possint, sed exstinguantur, antequam in apertum effluere possunt, cum Sol longo intervallo &tempore abfuit. Eodem modo aquae, propter ambientis aëris deliquia seu frigora, glaciantur, non in fundo, sed in proximis partibus &superficialibus, quae malo &injuriae exponuntur. Cum vero redit Sol, solvitur glacies, &statum pristinum naturalem aquae recuperant; redditur enim naturalis calor à Solis lumine. Calidae igitur aquae sunt, tam flumina, quam maria omnia. In illis animalia generantur °unt, in quibus uberius proveniunt, quam solent in aëre caetera animalia, ut minora, ita maxima plurimarumque specierum. Cum vero vita omnis cum calore sit, vanum esset putare, tot viventia in corpore summe frigido provenire. quae etiam fluunt, à calore fluunt, à cujus privatione indurantur, ut metalla omnia, ut vitra, &margaritae, succi pingues qui firmiores. omnis igitur aqua calida. Quod vero sensibus nostris sunt frigidae aquae, inde sit, quod corpora nostra sunt calidiora, &ex minus calido arguitur frigidum; quod tamen calorem habet suum, magis &minus calet ab ambienti. Calorem non fieri à Solis motu &aëris contritione. Ristoteles caliditatem &lumen ideo fieri ab astris existimavit, quia aër ab illorum motu fricatur: motus enim &ligna &lapides &ferrum ignire solet. magis igitur consentaneum esse rationi, ut id fiat in eo quod propinquius est igni, sicut aër. At caelum non conterit aërem, quia non ducit &movet motu suo.