Latin
CAPVT XXXIII
William Gilbert, De mundo 95
Unproofread scanNot analysed yet
sed manent tamen in quiete corpora calida; etiam in tenebris non refrigerantur, nisi primum ambiens corpus frigidum fuerit, cujus vicinia alterum immutatur. Solidiora corpora, ut metalla, lapides duriores, praesertim vitrum &gemmae, ut crystallus &adamas, frigidiores videntur caeteris corporibus, quod non ab ambiente ita calent. Aër enim in illorum superficies tantum ingressum non habet, ut in ligna, in vestimenta; quare parum ab aëre calent. Frigus nec ab aqua, nec à terra procedit, sed privatio est actus; ita in vacuo, caloris privatio. (Secundum quid, privatio actus: Simpliciter, privatio fluoris, &corporis, ubi Frigus q &vacuum